

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 21: Versus 1
Et cum appropinquassent.Hic praetermittit Matthaeus ea quae facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quae alii prolixius tractant.Et cum appropinquassent.Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccae dicitur.Bethphage.Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccae. Bethania, domus obedientiae. Has Dominus pergens, Jerusalem sua praesentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piae confessionis et obedientiae implevit. Sitae autem sunt illae civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde:Non potest civitas abscondi super montem posita